• Aide
  • Eurêkoi Eurêkoi

Livre numérique

Textus Biblie hoc in opere hec insunt. Concordantie tam ex veteri & novo testamento : sacrisque canonibus : quam ex viginti libris Josephi de antiquitatibus & bello Judaico excerpe. Additiones in marginibus varietatis diversorum textuum. Summaria perpulchra ad singula apposita capita. Indicia seu Repertoria quinque non aspernenda. Quorum Primum librorum nomina : ac ordinem quo se consequuntur : metrice complectitur. Secundum eadem : sed alphabetico ordine & soluta oratione prosequitur. Tertium item metrice omnia que in singulis capitibus totius Biblie continentur : singulis fere verbis indicat. Quartum autem ordine alphabetico optimam quamque : ac desyderatissimam materiam ubi repperias demonstrat. Et Quintum nuperrime additum totam Bibliam subtilissime ac compendiosissime per rithmos descriptam continet. Interpretationes Hebraicorum nominum per ordinem alphabeti. Canones beati Eusebii Cesariensis episcopi in quatuor evangelia. Prologi : seu Prefationes : Epistole : & Argumenta uniuscuiusque libri. Divisiones pulchre & utiles totius Biblie. Exhortatio ad divinarum literarum verarumque divinitiarum amatores. Historie seu figure sunt preterea non pauce apposite : omnes fere totius Biblie materias facile designantes