• Aide
  • Eurêkoi Eurêkoi

Livre numérique

Machumetis Saracenorum principis, ejus' que successorum vitae, doctrina, ac ipse Alcoran , quo velut authenico [i. e. authentico] legum divinarum codice Agareni & Turcae, aliisque Christo adversantes populi reguntur. Quae ante annos CCCC, vir multis nominibus, Divi quoque Bernardi testimonio, clarissimus, D. Petrus abbas cluniacensis, per viros eruditos, ad fidei christianae ac sanctae matris Ecclesiae propugnationem, ex arabica lingua in latinam transferri curavit. His adjunctae sunt confutationes multorum, & quidem probatiss. authorum, arabum, graecorum, & latinorum, unà cum doctiss. viri Philippi Melanchthonis praemonitione. Quibus velut instructissima fidei catholicae propugnatorum acie, perversa dogmata & tota superstitio Machumetica profligantur. Adjuncti sunt etiam de Turcarum, sive Saracenorum... origine, ac rebus gestis, à DCCCC annis ad nostra usque tempora, libelli aliquot lectu dignissimi. Quorum omnium catalogum versa cujusque tomi prima pagina reperies. Haec omnia in unum volumen redacta sunt, opera et studio Theodori Bibliandri, Ecclesiae Tigurinae ministri...